SAXONIA

SAXONIA
SAXONIA
incolis Sachsen, Gallis Saxe, pars est ampla Germaniae, quae dupliciter sumitur, vel late, vel stricte. Saxonia late sumpta complectitur Saxoniam inseriorem seu Circulum Saxoniae inferioris, et Saxoniam superiorem, seu circulum Saxoniae superioris, aliasque amplior fuit, et complectebatur etiam Westphaliam tempore Caroli M. qui Saxones decies debellavit, et ad Christianam religionem reduxit; fundatis in ea regione decem Cathedralibus Ecclesiis: sed nunc Westphalia extra Saxoniam censetur. Saxonia autem stricte sumpta continet tantum Ducatum Saxoniae cum provinciis Duci Saxoniae subditis. Saxonia infcrior, seu Circulus Saxoniae inferioris, le Cercle de la basse Saxe, complectitur Ducatus Brunsvicensem, Luneburgensem, Magdeburgensem, Bremensem, megalopolitanum, Holsatiae, et Lavemburgensem, Principatus Ferdensem et halberstadiensem, et Episcopatum Hildesheimum, estque inter Westphaliam ad Occasum, Saxoniam superiorem ad Ortum et Meridiem, et mare Balticum cum Iutia ad Boream. Saxonia superior, seu circulus Saxoniae superioris, le Cercle de la haute Saxe. continet Marchiam Brandenburgicam, Pomeraniam, Thuringiam, Misniam, Ducatum Saxoniae, et Principatum Anhaltinum. Terminatur ab oriente Poloniae regnô et Lusatiâ, a Septentrione mari Balticô, ab Occasu Saxoniâ inferiori, et a Meridie Franconiâ et Bohemiâ. Saxonia autem stricte sumpta, seu propria et Electoralis, Churfurstenthumb Sachsen incolis, duche et Electorat de Saxe Gallis, provincia est parav Germaniae, in Saxoniae superioris Circulo, versus Albim fluvium, inter Lusatiam ad Ortum, Marchiam Brandenburgicam ad Boream, Principatum Anhaltinum ad Occasum, et Misniam ad Meridiem: cuius Dux est unus ex 8. Imperii Electoribus. Provinciae urbes sunt. Witteberga, Wittenberg, quae primaria, et Torga, Torgaw. Sed praeterea subsunt etiam Duci Saxoniae Misnia provincia et pars ampla Thuringiae; ideoque persaepe sub nomine Saxoniae propriae continentur. Ipsi etiam Duci paret Lusatia superior et inferior ab A. C. 1620 cum antea pars fuerit regni Bohemiae, Comitatus Mansfeldiensis ex parte, ex tractus Abbatiae Quedelinburgi. Sed Lusatiam inferiorem, uti partes Thuringiae et Principatus Hennebergenses, nuper concessit Dux Elector Saxoniae fratribus suis, uti videre est in Germaniae Principibus; et Episcopatus Mersoburgensis et Novoburgensis habent proprios Administratores, ut vocant, quibus subsunt cum regiunculis adiacentibus. Vide quqoeu ubi de Saxoniae Palatinis, et voce Palatini. Addo, quod nonnumquam Saxoniae inferioris nomine, sola ditio, Lawenburgiae seu Angriae Ducum intelligitur, de quibus haec addere visum est. Historia Ducum Saxoniae Ascaniae familiae ista est: Bernhardus minor natu Alberti Ursi fil. frater Ottonis I. Electoris Brandenburgici, de Friderico I. Barbarossa bene meritus, ab eo, in Comitiis Herbipolitanis, Ducatum Saxoniae, exauctoratô Henricô Leone, obtinuit primus, rutacei in insignibus serti auctor. Idem Lawenburgum condidit; Pater Alberti I. qui Saxoncorum, et Henrici gemini, qui Anhaltini rami, fuêre Auctores. Albertô nati Albertus II. lineae Electoralis Saxonicae, et Iohannes, Lawenburgicae, Auctores fuêre: quorum posteritate in Alberto III. A. C. 1422. exstincta, posthabitis agnatis dignitas Misniae Marchionibus collata est. Quamvis enim non semel, Iohannis posteri, et praecipue Ericus V. agnatis mortuis, sibi conferri dignitatem petierint, proximôque tempore Principes illi Electores atque Archimarescalli dici voluerint, atque in electivis diaetis non semel comparuerint, nihil tamen ab illis obtentum. Quô vero non obstante etiam
nostrâ memoriâ, scriptô aliquod ius sibi adhuc superesse, contenderunt. Erico V. A. C. 1435. sine prole mortuo, successit frater Bernardus: qui exstinctus A. C. 1463. reliquit filium Iohannem, Patrem Magni II. qui primus titulô Electoris abstinuisse dicitur. Eô genitus est Franciscus I. pater Francisci II. et Mauritii, quorum is Augustum, qui A. C. 1656. moriens nullam masculam prolem reliquit, Philippum, Francisc. Iulium, Iulium Henricum, Ernest. Ludovicum, Francisc. Carolum, Rudolfum Maximilianum, Francisc. Albertum (praeliô Lutzensi, quô Gustavus Adolphus Sueciae Rex, cui is praesto fuerat, obiit, captum) Io. Georgium et henricum, suscepit. Quibus omnibus, vel sine sobole, vel eâ minus diuturnâ defunctis, unicus masculus superest Iul. Franciscus, Iuliô Henricô, ex Anna
Magdalena Popelia, genitus A. C. 1640. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Histor. in Fam. Ascania: Item in Theatro Nobil. Eur. part. I. ubi Sophia Margaretae, Annae Elisabethae, Sibyllae hedwigis, Augusti Ducis Saxon. Inferior. et Angriae in Razenburg. et Elisab. Sophiae Holsatae filiarum: liberorum item Franc. Henrici in Frantzhagen Progenitores exhibet. Adde Tob. Pfannerum de praec. Germaniae Principum gentibus c. 2. ubi, inter alia, Iulium Franciscum praefarum insignia Electoratus duos scil. Enses, supremi Marescallatus manus designantes, iterum usurpâsse, sed Caesaris iussu abstinere coactum d. 21. Iul 1667. refert: et c. 10. ubi controversiam de titulis adhuc retentis, initiô inter Saxonem Electorem atque eundem Iul. Franciscum mutuae successionis pactô, transactam, A. C. 1671. memorat, ex Spenero. Vide quoque in voce Lawenburgum.
Urbes Saxoniae nunc clariores:
Ascalingium. Vide Hildesia. Berlinum, Berlin, in Marchia Brandenburgica et Saxonia superiori; Electoris Brandenburgici sedes. * Brema, olim Phabiranum, Bremen, Archiepiscopalis, Saxoniae inferioris. * Brunopolis, Braunswyck, libera nunc, in Saxonia inferiori. Daneberga, quasi Danorum mons, Daneberg, Comitatus Saxoniae inferirois. Dresda, Dresden, Misniae caput, et sedes Electoris Saxonici, in Saxonia superiori. Eimbeca Eymbeck, Saxoniae inferioris. Erfordia, Erford, Turingiae cpaut, in Saxonia superiori. Goslaria, Goslar, libera, Saxoniae inferioris. Gothinga, Gottingen, libera, Saxoniae inferioris. * Halberstadium, Halberstat, Episcopalis sub Archiepiscopo Mogunrino, Saxoniae inferioris. * Halla, Hall, Saxoniae superioris. * Hamburgum, Hamburg, libera, et emporium Saxoniae inferioris. Hanuveria Hanover, Saxoniae inferioris. * Helmstadium, Helmstat, Academia. Oppidulum est Saxoniae inferioris. * Hildesium et Hildesia, Hildesheim, Episcopalis, sub Archiepiscopo Moguntino, Saxoniae inferioris. Leoburgum, Lawenburg, Ducatus Saxoniae inferioris. Lipsia, Leipzig, in Misnia, Academia et emporium Saxoniae superioris. Lubecum, Lubeck, emporium, libera, et Episcopalis sub Archiepiscopo Bremensi, Saxoniae inferioris. * Luneburgum, Lunenburg, Ducatus Saxoniae inferioris. * Magdeburgum, quod et Parthenopolis, meydenburg, Archiepiscopalis et libera, Saxoniae inferioris. * Mansfeldia, Mansfeldt, Comitatus Saxoniae superioris. Mersoburgum, Merseburg, Saxoniae superioris, in Misnia. * Minda, Minden, Episcopalis sub Arciepiscopo Coloniensi, in Westphalicae confinio. Hodie est in Westphalia. Misna, Meissen, Saxoniae superioris, et alias Misniae cpaut. Novoburgum, Naumburg, Saxoniae superioris in Misnia. Racemburgum, Racelburg, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archiepiscopo Bremensi. Melius Ratzemburg dicitur. Swerinum, Schwerin, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archiepiscopo Bremensi, in Ducatu Magnopolitano. * Torga, Torgaw, in Misniae confinio, Saxoniae superioris. Verda, Ferden, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archeipiscopo Moguntino olim, nunc sub Suecis. * Viteberga, quasi Vitarum mons, Wittenberg, Academia et caput Saxoniae superioris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Saxonia — (lateinisch: Sachsen) steht für: Saxonia (Lokomotive), die erste in Deutschland gebaute Lokomotive Saxonia (Sachsen), die weibliche Symbolfigur für Sachsen Saxonia (Studentenverbindung), ein häufiger Name von Studentenverbindungen Saxonia… …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia — the Latin name of Saxony may refer to: * Saxonia (personification), the female personification of Saxony * Saxonia (locomotive), the first locomotive developed in Germany * The RMS Saxonia was a 34,183 gross ton passenger ship of the Cunard Line …   Wikipedia

  • Saxonia — Saxonia,   mittellateinisch Bezeichnung für (das Land) Sachsen. Saxones: in mittelalterlichen Quellen in Südosteuropa Bezeichnung für deutsche Siedler (»Sachsen«, z. B. Siebenbürger Sachsen) …   Universal-Lexikon

  • Saxonia (Lokomotive) — SAXONIA Anzahl: 1 Hersteller: Maschinenbauanstalt Übigau, Dresden Baujahr(e): 1838 Ausmusterung: bis 1856 …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia Tangermünde — Voller Name Fußballsportverein Saxonia Tangermünde e.V. Gegründet 1907 …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia Media — Filmproduktion GmbH Unternehmensform Gesellschaft mit beschränkter Haftung Gründung 1995 Unternehmenssitz Leipzig, Deutschland Produkte …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia Media Filmproduktion GmbH — Unternehmensform Gesellschaft mit beschränkter Haftung Gründung 1995 Unternehmenssitz Leipzig, Deutschland Produkte …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia Media Filmproduktion — GmbH Rechtsform Gesellschaft mit beschränkter Haftung Gründung 1995 Sitz Leipzig, Deutschland Produkte Kino /Fernsehfilme und serien …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia Bernsbach — Voller Name SV Saxonia Bernsbach e.V. Gegründet 1910 Stadion Ernst Schneller Stadion …   Deutsch Wikipedia

  • Saxonia (Schiff) — Saxonia Technische Daten (Überblick) Schiffstyp: Kabinenfahrgastschiff Einsatzzweck: Flußkreuzfahrten Länge (ü.a.): 82 m …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”